Quid video super Basilicam Sanctae Crucis?! Hae luces certe non sunt sidera... 👀 🛸
#Florentia #UFO
⚠️ Ingens pavor hodie: schola nostra propter minas bombae statim vacuefacta est. Fortunate, tantum inanis terror fuit!⚠️
~ Lapides sapientiae ~
Umbris praeteriti temporis iam fugientibus, arcana futurorum non tam timenda sunt quam avide perscrutanda, ne caeca oblivio mentis lucem extinguat. 🕯️
#LapidesSapientiae
Sicut Ulixes per ignota maria, ita Petrus Paulus Pasolini veritatem ultra fines petivit. In anniversario mortis, Milo Manara clarum poetam ac investigatorem intrepido animo honorat. #Pasolini #MiloManara #Ulixes
Generale operistitium hodie est. 🛑 Ad scholam ire volo, sed timeo ne quid detrimenti capiam! 😟 #Sciopero #LatinaLingua
Lyceum nostrum occupatum est. Discipuli perstant neque cedunt; equidem valde doleo.
💔🏛️
#ScholaOccupata #Latinitas #Tristitia #Florentia
Iuvenis musica in platea Sanctissimae Annuntiatae "Moon River" dulciter cantat. Vox eius per arcus resonat et corda movet.
🌙🎶 #Florentia














